- MUTORUM Poena
- MUTORUM Poenaapud Anglos Panis fortis est. Cum scil. quis de felonia accusatus, accusatori, aut iudici respondere renuit, aut mutum se fingit, vel certe os aperire aut loqui non vult: tum poena ea illi imponitur, donec Iudici satisfaciat, ut in carcerem tetrum coniciatur, in eoque solô pane, durô ac mucidô alatur. Fortis autem is dicitur, quia adeo ponderosus est et gravis, ut illum ferre aut sustinere reus nequeat: durau vero, quia totô vitaetempore non aliô talis vesci cogitur. Qua de re sic Cowellus Institut. l. 4. tit. 18. § 35. Reus in loco aliquo infero carceris et tenebricoso constituitur nudus super nudâ terrâ, pudendis tantum tectis, brachiisque et pedibus fune in quatuor domunculae angulos tractis, supinus extenditur. In hunc modum ligatus, tantô ferri saxive pondere pectori impesitô oneratur, quantum sine contusione ferre potest. Die scquenti tria panis hordiacei frusta sine potu sumit: nudius tertius totidem aquae haustus quantoscumque, dummodo non profluentis, quae carceri proximae reperitur, sed sine pane: atque itas per vices pane et aquâ istiusmodi quottidic vescitur, donec oneris, frigoris atque famis eruciaiu exstinguitur, Ad cuiusmodi poenam, Vicarium Wintringhamensem otmtutescentem adiudicatum fuisse, memorat Hieron. Knyghtonus A. C. 1389. apud Car. du Fresne in voce Panis Fortis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.